

Liber Proverbiorum*
Caput 16: Versus 1
Hominis est animum praeparare.Quomodo ergo hominis est animum praeparare, et Dei gubernare linguam? sed persecutionis tempus significat, de quo dicitur,Nolite cogitare quomodo, aut quod loquamini: datur enim in illa hora, quid loquamini[Matth. 10.].